- EURYSTHEUS Stheneli
- EURYSTHEUS Sthenelifil. ex Astydamia Pelopis fil. Mycenarum Rex V. a Perseo, qui Iunonis odio obsequens. Herculem ad difficillima quaequeve pericula obeunda adegit, sperans futurum, ut ponderis magnitudine opprimeretur. Qua in re mirum in modum deceptus est. Nam ille, rebus ex sententia confectis, semper victor rediit, clariorqueve ex periculis et maior emersit. Virg. Georg. l. 3. v. 4.---- Quis aut Eurysthea durum,Aut illaudati nescit Busiridos aras.Cruentus Eurystheus dicitur Senec. in Herc. Oetaeo. Act. v. Hesiod. in Scuto Herculis,Ω῎χετο τιμήσων ἀλιτήμενον Ε᾿υρνςθῆα.Res ita se habet: Eo die quo nasciturus erat Hercules, cum esset a Iove vel (ut alii) a Themide praedictum; infantem nasciturum qui ceteris mortalibus imperaret, Iuno quae partui praeest, parienti assidendo (ut ait Plin.) veneficio antevertisse dicitur, atqueve Eurystheum Stheneli, et Archippes, ut alii vocant, filium in lucem edidisse. Quare postea factum putatur, ut in Herculem Eurystheus imperium habuerit: tametsi Graeci, ut sollertes sunt ad confingendas Historias, Herculem Eurystheos amore captum eius iussu tot monstra confecisse dicant. Alia aliorum hac de re est opinio: aiunt enim Aten, Iunonis causâ, Iovi mentem perturbasse; nam in concilio Deorum iurare coegit fore, ut illo die ex suo genere nasceretur, qui finitimis imperaret, quod cum iureiurando confirmasset, Iuno in terram descendit, Argos petiit, Alcmenae partum distulit, Stheneli uxorem septem tantum mensium fetum edere coegit, Eurystheo Herculem servire iussit, cui Iuppiter, ut promiserat, Argivorum regnum dedit, Iunonem caelo expulit. Ovid. Met. l. 9. v. 204. Nic. Lloydius. Postea Eurystheus, contra Herculis filios, (quos ex Peloponneso pepulit) in Attica profecturus, Atreum (Pelopis fil.) avunculum suum, qui patrem propter Chrysippi necem fugiebat, regno praefecit. Thucyd. l. 1. quod ille, Eurystheo in pugna occiso, retinuit. Atque hac ratione contigit, τῶν περσειδῶν τοὺς πε λοπίδας μείζους καταςτῆναι, Perseidis Pelopidas superiores fieri, Paus. l. 2. Vide supra Atreus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.